monumenta.ch > Plinius > sectio 64

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 64
{XXIV} folia earum iumentis mortifera, ceteris ruminantium innocua Graeci prodidere; in Italia nec iumentis nocent. contra serpentes vero suco expresso ad potum et inposita ulceri opifera, ut nihil aeque, reperiuntur, tantaque est vis, ut ne matutinas quidem occidentesve umbras, cum sunt longissimae, serpens arboris eius adtingat, adeo ipsam procul fugiat. experti prodimus, si fronde ea circumcludantur ignis et serpens, in ignes potius quam in fraxinum fugere serpentem. mira naturae benignitas, prius quam hae prodeant, florere fraxinum nec ante conditas folia demittere.